- BASILICARIS
- BASILICARISdicta olim una ex portis Urbis Remensis, in Gallia; hodie la Porte Baze. Auctor Vitae S. Guntberti Martyr. num. 3. Quae (porta) Collectitia antea vocabatur, scilicet a conferendis mercibus; nunc autem Basilicaris dicitur, eo quod circa se basilicis dudum prae coeteris portis abundasse feratur: sive quod euntibus ad Basilicas in vico almi Remigii consistenter pervia fuerit, apud Car. du Fresne d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.